Mens quoque numen habet. Mentis delubra videmusvota metu belli, perfide Poene, tui.Poene rebellaras, et leto consulis omnesattoniti Mauras pertimuere manus.spem metus expulerat, cum Menti vota senatussuscipit, et melior protinus illa venit.aspicit instantes mediis sex lucibus Idusilla dies, qua sunt vota soluta deae.Vesta, fave! tibi nunc operata resolvimus ora,ad tua si nobis sacra venire licet.in prece totus eram: caelestia numina sensi,laetaque purpurea luce refulsit humus,non equidem vidi (valeant mendacia vatum)te, dea, nec fueras aspicienda viro;sed quae nescieram, quorumque errore tenebar,cognita sunt nullo praecipiente mihi.dena quater memorant habuisse Parilia Romam,cum flammae custos aede recepta dea est,regis opus placidi, quo non metuentius ullumnuminis ingenium terra Sabina tulit.quae nunc aere vides, stipula tum tecta videres,et paries lento vimine textus erat.hic locus exiguus, qui sustinet atria Vestae,tunc erat intonsi regia magna Numae.forma tamen templi, quae nunc manet, ante fuissedicitur, et formae causa probanda subest.Vesta eadem est et terra: subest vigil ignis utrique:significant sedem terra focusque suam.terra pilae similis nullo fulcimine nixa,aere subiecto tam grave pendet onus.ipsa volubilitas libratum sustinet orbem,quique premat partes, angulus omnis abest,cumque sit in media rerum regione locataet tangat nullum plusve minusve latus,ni convexa foret, parti vicinior esset,nec medium terram mundus haberet onus.arte Syracosia suspensus in aere clausostat globus, immensi parva figura poli,et quantum a summis, tantum secessit ab imisterra; quod ut fiat, forma rotunda facit,