hac sacrata die Tusco Bellona duellodicitur et Latio prospera semper adest.Appius est auctor, Pyrrho qui pace negatamultum animo vidit, lumine captus erat.prospicit a templo summum brevis area Circum,est ibi non parvae parva columna notae:hinc solet hasta manu belli praenuntia mitti,in regem et gentes cum placet arma capi.Altera pars Circi Custode sub Hercule tuta est:quod deus Euboico carmine munus habet.muneris est tempus, qui Nonas Lucifer ante est:si titulum quaeris, Sulla probavit opus.Quaerebam, Nonas Sanco Fidione referrem,an tibi, Semo pater; tum mihi Sancus ait:‘cuicumque ex istis dederis, ego munus habebo:nomina terna fero: sic voluere Cures.’hunc igitur veteres donarunt aede Sabiniinque Quirinali constituere iugo.Est mihi (sitque, precor, nostris diuturnior annis)filia, qua felix sospite semper ero.hanc ego cum vellem genero dare, tempora taedisapta requirebam, quaeque cavenda forent:tum mihi post sacras monstratur Iunius Idusutilis et nuptis, utilis esse viris,primaque pars huius thalamis aliena reperta est;nam mihi sic coniunx sancta Dialis ait:‘donec ab Iliaca placidus purgamina Vestadetulerit flavis in mare Thybris aquis,non mihi dentosa crinem depectere buxo,non ungues ferro subsecuisse licet,non tetigisse virum, quamvis Iovis ille sacerdos,quamvis perpetua sit mihi lege datus.tu quoque ne propera, melius tua filia nubet,ignea cum pura Vesta nitebit humo.’Tertia post Nonas removere Lycaona Phoebefertur, et a tergo non habet Ursa metum,tunc ego me memini ludos in gramine Campiaspicere et dici, lubrice Thybri, tuos.festa dies illis, qui lina madentia ducunt,quique tegunt parvis aera recurva cibis,