nympha iubet quaeri de more remotius antrumutque comes sequitur destituitque ducem,stulta! videt Ianus, quae post sua terga gerantur:nil agis, et latebras respicit ille tuas.nil agis, en! dixi: nam te sub rupe latentemoccupat amplexu speque potitus ait:‘ius pro concubitu nostro tibi cardinis esto:hoc pretium positae virginitatis habe.’sic fatus spinam, qua tristes pellere posseta foribus noxas (haec erat alba), dedit.sunt avidae volucres, non quae Phineia mensisguttura fraudabant, sed genus inde trahunt:grande caput, stantes oculi, rostra apta rapinis,canities pinnis, unguibus hamus inest.nocte volant puerosque petunt nutricis egenteset vitiant cunis corpora rapta suis.carpere dicuntur lactentia viscera rostriset plenum poto sanguine guttur habent,est illis strigibus nomen; sed nominis huiuscausa, quod horrendum stridere nocte solent,sive igitur nascuntur aves, seu carmine fiuntnaeniaque in volucres Marsa figurat anus,in thalamos venere Procae. Proca natus in illispraeda recens avium quinque diebus erat,pectoraque exsorbent avidis infantia linguis;at puer infelix vagit opemque petit.territa voce sui nutrix accurrit alumniet rigido sectas invenit ungue genas,quid faceret? color oris erat, qui frondibus olimesse solet seris, quas nova laesit hiems.pervenit ad Cranen et rem docet, illa ‘timorempone: tuus sospes’ dixit alumnus erit.venerat ad cunas: flebant materque paterque:sistite vos lacrimas, ipsa medebor ait.protinus arbutea postes ter in ordine tangitfronde, ter arbutea limina fronde notat;spargit aquis aditus (et aquae medicamen habebant)extaque de porca cruda bimenstre tenet;atque ita noctis aves, extis puerilibus inquit‘parcite: pro parvo victima parva cadit.