tunc etiam pecori despiciendus eram.Arcadis Evandri nomen tibi saepe refertur:ille meas remis advena torsit aquas.venit et Alcides, turba comitatus Achiva (Albula, si memini, tunc mihi nomen erat):excipit hospitio iuvenem Pallantius heros,et tandem Caco debita poena venit,victor abit secumque boves, Erytheida praedam,abstrahit. at comites longius ire negant (magnaque pars horum desertis venerat Argis):montibus his ponunt spemque laremque suum.saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,atque aliquis moriens hoc breve mandat opus:‘mittite me in Tiberim, Tiberinis vectus ut undislitus ad Inachium pulvis inanis eam.’displicet heredi mandati cura sepulchri:mortuus Ausonia conditur hospes humo,scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,ut repetat Graias per freta longa domos.’hactenus, et subiit vivo rorantia saxoantra: leves cursum sustinuistis aquae. 15 G EID — NP 16. HF 17. AC 18. BC 19. CCClare nepos Atlantis, ades, quem montibus olimedidit Arcadiis Pleias una Iovi,pacis et armorum superis imisque deorumarbiter, alato qui pede carpis iter,laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,quo didicit culte lingua docente loqui,templa tibi posuere patres spectantia CircumIdibus: ex illo est haec tibi festa dies.te, quicumque suas profitentur vendere merces,ture dato, tribuas ut sibi lucra, rogant,est aqua Mercurii portae vicina Capenae;si iuvat expertis credere, numen habet.huc venit incinctus tunica mercator et urnapurus suffita, quam ferat, haurit aquam,uda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab udaomnia, quae dominos sunt habitura novos;spargit et ipse suos lauro rorante capilloset peragit solita fallere voce preces:ablue praeteriti periuria temporis, inquit