nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo:terra rubens crater, pocula fagus erant,verba fuere Iovis: ‘siquid fert impetus, opta:omne feres.’ placidi verba fuere senis:‘cara fuit coniunx, primae mihi flore iuventaecognita, nunc ubi sit, quaeritis? urna tegit,huic ego iuratus, vobis in verba vocatis,coniugio dixi sola fruere meo.et dixi et servo, sed enim diversa voluntasest mihi; nec coniunx, sed pater esse volo.’annuerant omnes: omnes ad terga iuvenciconstiterant — pudor est ulteriora loqui —tum superiniecta texere madentia terra;iamque decem menses, et puer ortus erat.hunc Hyrieus, quia sic genitus, vocat Uriona:perdidit antiquum littera prima sonum,creverat immensum; comitem sibi Delia sumpsit,ille deae custos, ille satelles erat.verba movent iram non circumspecta deorum:quam nequeam dixit vincere, nulla fera est.scorpion immisit Tellus: fuit impetus illicurva gemelliparae spicula ferre deae;obstitit Orion. Latona nitentibus astrisaddidit et meriti praemia dixit habe.Sed quid et Orion et cetera sidera mundocedere festinant, noxque coartat iter?quid solito citius liquido iubar aequore tollitcandida, Lucifero praeveniente, dies?fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:Mars venit et veniens bellica signa dedit.Ultor ad ipse suos caelo descendit honorestemplaque in Augusto conspicienda foro.et deus est ingens et opus: debebat in urbenon aliter nati Mars habitare sui.digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:hinc fera Gradivum bella movere decet,seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,seu quis ab occiduo sole domandus erit.prospicit armipotens operis fastigia summiet probat invictos summa tenere deos.