aspera mutata est in lenem tempore longolittera, quae toto nomine prima fuit;mox etiam lemures animas dixere silentum:hic sensus verbi, vis ea vocis erat.fana tamen veteres illis clausere diebus,ut nunc ferali tempore operta vides,nec viduae taedis eadem nec virginis aptatempora: quae nupsit, non diuturna fuit.hac quoque de causa, si te proverbia tangunt,mense malum Maio nubere volgus ait.sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festainter se nulla continuata die.Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,falsus eris. signi causa canenda mihi.Iuppiter et lato qui regnat in aequore fratercarpebant socias Mercuriusque vias.tempus erat, quo versa iugo referuntur aratra,et pronus saturae lac bibit agnus ovis.forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,hos videt, exiguam stabat ut ante casam;atque ita longa via est, nec tempora longa supersunt,dixit et hospitibus ianua nostra patet.addidit et voltum verbis iterumque rogavit:parent promissis dissimulantque deos.tecta senis subeunt nigro deformia fumo;ignis in hesterno stipite parvus erat.ipse genu nixus flammas exsuscitat auraet promit quassas comminuitque faces,stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,et spumat testu pressus uterque suo.dumque mora est, tremula dat vina rubentia dextra:accipit aequoreus pocula prima deus.quae simul exhausit, da nunc bibat ordine dixitIuppiter. audito palluit ille Iove.ut rediit animus, cultorem pauperis agriimmolat et magno torret in igne bovem;quaeque puer quondam primis diffuderat annis,promit fumoso condita vina cado.nec mora, flumineam Iino celantibus ulvam,sic quoque non altis, incubuere toris.