rursus aquam tangit Temesaeaque concrepat aeraet rogat, ut tectis exeat umbra suis.cum dixit novies Manes exite paterni,respicit et pure sacra peracta putat.dicta sit unde dies, quae nominis extet origo,me fugit: ex aliquo est invenienda deo.Pleiade nate, mone, virga venerande potenti:saepe tibi est Stygii regia visa Iovis,venit adoratus Caducifer, accipe causamnominis: ex ipso est cognita causa deo.Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,et male veloci iusta soluta Remo,Faustulus infelix et passis Acca capillisspargebant lacrimis ossa perusta suis.inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,utque erat, in duro procubuere toro.umbra cruenta Remi visa est assistere lectoatque haec exiguo murmure verba loqui:‘en ego dimidium vestri parsque altera voti,cernite, sim qualis, qui modo qualis eram!qui modo, si volucres habuissem regna iubentes,in populo potui maximus esse meo,nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:haec est ex illo forma relicta Remo!heu ubi Mars pater est? si vos modo vera locuti,uberaque expositis ille ferina dedit,quem lupa servavit, manus hunc temeraria civisperdidit, o quanto mitior illa fuit!saeve Celer, crudelem animam per volnera reddas,utque ego, sub terras sanguinulentus eas.noluit hoc frater, pietas aequatis in illo est:quod potuit, lacrimas manibus ille dedit,hunc vos per lacrimas, per vestra alimenta rogate,ut celebrem nostro signet honore diem.’mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:lubrica prensantes effugit umbra manus,ut secum fugiens somnos abduxit imago,ad regem voces fratris uterque ferunt.Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicitillam, qua positis iusta feruntur avis.