lumina restabant, quorum me causa latebat,cum sic errores abstulit illa meos:‘vel quia purpureis collucent floribus agri,lumina sunt nostros visa decere dies;vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore,atque oculos in se splendor uterque trahit;vel quia deliciis nocturna licentia nostrisconvenit, a vero tertia causa venit.’‘est breve praeterea, de quo mihi quaerere restat,si liceat’ dixi: dixit et illa licet.‘cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenisimbelles capreae sollicitusque lepus?’non sibi, respondit, silvas cessisse, sed hortosarvaque pugnaci non adeunda ferae.omnia finierat: tenues secessit in auras,mansit odor: posses scire fuisse deam.floreat ut toto carmen Nasonis in aevo,sparge, precor, donis pectora nostra tuis.Nocte minus quarta promet sua sidera Chironsemivir et flavi corpore mixtus equi.Pelion Haemoniae mons est obversus in Austros:summa virent pinu, cetera quercus habet.Phillyrides tenuit, saxo stant antra vetusto,quae iustum memorant incoluisse senem.ille manus olim missuras Hectora letocreditur in lyricis detinuisse modis,venerat Alcides exhausta parte laborum,iussaque restabant ultima paene viro.stare simul casu Troiae duo fata videres:hinc puer Aeacides, hinc Iove natus erat.excipit hospitio iuvenem Philyreius heros,et causam adventus hic rogat, ille docet,respicit interea clavam spoliumque leonis,vir que ait his armis, armaque digna viro!nec se, quin horrens auderent tangere saetisvellus, Achilleae continuere manus,dumque senex tractat squalentia tela venenis,excidit et laevo fixa sagitta pede est,ingemuit Chiron traxitque e corpore ferrum,et gemit Alcides Haemoniusque puer,