hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est.sed iam de vetito quisque parabat opes:venerat in morem populi depascere saltus,idque diu licuit, poenaque nulla fuit.vindice servabat nullo sua publica volgus;iamque in privato pascere inertis erat.plebis ad aediles perducta licentia talisPublicios: animus defuit ante viris.rem populus recipit, multam subiere nocentes:vindicibus laudi publica cura fuit.multa data est ex parte mihi, magnoque favorevictores ludos instituere novos.parte locant clivum, qui tunc erat ardua rupes:utile nunc iter est, Publiciumque vocant.’annua credideram spectacula facta, negavit,addidit et dictis altera verba suis:‘nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,turbaque caelestes ambitiosa sumus.saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,et pro delictis hostia blanda fuit;saepe Iovem vidi, cum iam sua mittere velletfulmina, ture dato sustinuisse manum,at si neglegimur, magnis iniuria poenissolvitur, et iustum praeterit ira modum.respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.respice Tantaliden: eadem dea vela tenebat;virgo est, et spretos bis tamen ulta focos,Hippolyte infelix, velles coluisse Dionen,cum consternatus diripereris equis.longa referre mora est correcta oblivia damnis.me quoque Romani praeteriere patres,quid facerem, per quod Aerem manifesta doloris?exigerem nostrae qualia damna notae?excidit officium tristi mihi. nulla tuebarrura, nec in pretio fertilis hortus erat:lilia deciderant, violas arere videres,filaque punicei languida facta croci,saepe mihi Zephyrus ‘dotes corrumpere noliipsa tuas’ dixit: dos mihi vilis erat.