cur ego desperem fieri sine coniuge materet parere intacto, dummodo casta, viro?omnia temptabo latis medicamina terriset freta Tartareos excutiamque sinus.’vox erat in cursu: voltum dubitantis habebam. ‘nescioquid, nymphe, posse videris’ ait.ter volui promittere opem, ter lingua retenta est:ira Iovis magni causa timoris erat.fer, precor, auxilium! dixit ‘celabitur auctoret Stygiae numen testificabor aquae.’quod petis, Oleniis inquam ‘mihi missus ab arvisflos dabit: est hortis unicus ille meis.qui dabat, hoc dixit ‘sterilem quoque tange iuvencam,mater erit.’ tetigi, nec mora, mater erat.protinus haerentem decerpsi pollice florem:tangitur et tacto concipit illa sinu.iamque gravis Thracen et laeva Propontidos intratfitque potens voti, Marsque creatus erat.qui memor accepti per me natalis ‘habetotu quoque Romulea’ dixit in urbe locum.forsitan in teneris tantum mea regna coronisesse putes? tangit numen et arva meum.si bene floruerint segetes, erit area dives;si bene floruerit vinea, Bacchus erit;si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,pomaque proventum temporis huius habent.flore semel laeso pereunt viciaecque fabaeque,et pereunt lentes, advena Nile, tuae.vina quoque in magnis operose condita cellisflorent, et nebulae dolia summa tegunt.mella meum munus: volucres ego mella daturasad violam et cytisos et thyma cana voco.nos quoque idem facimus tunc, cum iuvenalibus annisluxuriant animi, corporaque ipsa vigent.”talia dicentem tacitus mirabar, at illaius tibi discendi, si qua requiris ait.dic, dea, respondi ludorum quae sit origo.vix bene desieram, rettulit illa mihi:‘cetera luxuriae nondum instrumenta vigebant,aut pecus aut latam dives habebat humum;