ver erat, errabam: Zephyrus conspexit, abibam.insequitur, fugio: fortior ille fuit,et dederat fratri Boreas ius omne rapinaeausus Erechthea praemia ferre domo.vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,inque meo non est ulla querella toro. vere fruor semper: semper nitidissimus annus,arbor habet frondes, pabula semper humus,est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae,hunc meus implevit generoso flore maritusatque ait arbitrium tu, dea, floris habe.saepe ego digestos volui numerare coloresnec potui: numero copia maior erat.roscida cum primum foliis excussa pruina est,et variae radiis intepuere comae,conveniunt pictis incinctae vestibus Horaeinque leves calathos munera nostra legunt.protinus accedunt Charites nectuntque coronassertaque caelestes implicitura comas.prima per immensas sparsi nova semina gentes!unius tellus ante coloris erat.prima Therapnaeo feci de sanguine florem,et manet in folio scripta querella suo.tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,infelix, quod non alter et alter eras.quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,de quorum per me volnere surgit honor?Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor,sancta Iovem Iuno, nata sine matre Minerva,officio doluit non eguisse suo.ibat, ut Oceano quereretur facta mariti;restitit ad nostras fessa labore fores.quam simul aspexi, quid te, Saturnia, dixiattulit? exponit, quem petat illa locum,addidit et causam, verbis solabar amicis:non inquit ‘verbis cura levanda mea est,si pater est factus neglecto coniugis usuIuppiter et solus nomen utrumque tenet,