lac dabat illa deo. sed fregit in arbore cornutruncaque dimidia parte decoris erat.sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbiset plenum pomis ad Iovis ora tulit.ille ubi res caeli tenuit solioque paternosedit, et invicto nil Iove maius erat,sidera nutricem, nutricis fertile cornufecit, quod dominae nunc quoque nomen habet,praestitibus Maiae Laribus videre Kalendaearam constitui parvaque signa deum:voverat illa quidem Curius: sed multa 1 vetustasdestruit, et saxo longa senecta nocet,causa tamen positi fuerat cognominis illis,quod praestant oculis omnia tuta suis.stant quoque pro nobis et praesunt moenibus urbiset sunt praesentes auxiliumque ferunt,at canis ante pedes saxo fabricatus eodemstabat: quae standi cum Lare causa fuit?servat uterque domum, domino quoque fidus uterque:compita grata deo, compita grata cani.exagitant et Lar et turba Diania fures:pervigilantque Lares pervigilantque canes,bina gemellorum quaerebam signa deorumviribus annosae facta caduca morae:mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos,urbs habet, et vici numina trina colunt,quo feror? Augustus mensis mihi carminis huiusius habet: interea Diva canenda Bona est.est moles nativa loco, res nomina fecit:appellant Saxum; pars bona montis ea est.huic Remus institerat frustra, quo tempore fratriprima Palatinae signa dedistis aves.templa Patres illic oculos exosa virilesleniter acclini constituere iugo.dedicat haec veteris Clausorum nominis heres,virgineo nullum corpore passa virum:Livia restituit, ne non imitata maritumesset et ex omni parte secuta suum.Postera cum roseam pulsis Hyperionis astrisin matutinis lampada tollet equis,