Quaeritis, unde putem Maio data nomina mensi?non satis est liquido cognita causa mihi.ut stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,cum videt ex omni parte viator iter:sic, quia posse datur diversas reddere causas,qua ferar, ignoro, copiaque ipsa nocet,dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenesgrata Medusaei signa tenetis equi.dissensere deae, quarum Polyhymnia coepitprima; silent aliae dictaque mente notant.‘post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo,inque novas species omne recessit opus,pondere terra suo subsedit et aequora traxit,at caelum levitas in loca summa tulit;sol quoque cum stellis nulla gravitate retentuset vos lunares exiluistis equi.sed neque Terra diu Caelo, nec cetera Phoebosidera cedebant; par erat omnis honos,saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,ausus de media plebe sedere deus,nec latus Oceano quisquam deus advena iunxit,1et Themis extremo saepe recepta loco est,donec Honor placidoque decens Reverentia voltucorpora legitimis inposuere toris.2hinc sata Maiestas, quae mundum temperat omnem.quaque die partu est edita, magna fuit.nec mora, consedit medio sublimis Olympoaurea purpureo conspicienda sinu.consedere simul Pudor et Metus: omne videresnumen ad hanc voltus composuisse suos.protinus intravit mentes suspectus honorum:fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.hic status in caelo multos permansit in annos,dum senior fatis excidit arce deus.Terra feros partus, immania monstra, Gigantasedidit ausuros in Iovis ire domum;mille manus illis dedit et pro cruribus angues,atque ait in magnos arma movete deos.extruere hi montes ad sidera summa parabantet magnum bello sollicitare Iovem;