quod Remus ignorans humiles contemnere muroscoepit et his populus dicere tutus erit?nec mora, transiluit. rutro Celer occupat ausum;ille premit duram sanguinulentus humum.haec ubi rex didicit, lacrimas introrsus obortasdevorat et clausum pectore volnus habet,flere palam non volt exemplaque fortia servat,sic que meos muros transeat hostis ait.dat tamen exequias nec iam suspendere fletumsustinet, et pietas dissimulata patet;osculaque adplicuit posito suprema feretroatque ait invito frater adempte, vale!arsurosque artus unxit, fecere, quod ille,Faustulus et maestas Acca soluta comas.tum iuvenem nondum facti flevere Quirites;ultima plorato subdita flamma rogo est.urbs oritur (quis tunc hoc ulli credere posset?)victorem terris impositura pedem,cuncta regas et sis magno sub Caesare semper,saepe etiam pluris nominis huius habe;et quotiens steteris domito sublimis in orbe,omnia sint numeris inferiora tuis.Dicta Pales nobis, idem Vinalia dicam;una tamen media est inter utramque dies.numina volgares Veneris celebrate puellae:multa professarum quaestibus apta Venus,poscite ture dato formam populique favorem,poscite blanditias dignaque verba ioco,cumque sua dominae date grata sisymbria myrtotectaque composita iuncea vincla rosa.templa frequentari Collinae proxima portaenunc decet, a Siculo nomina colle tenent;utque Syracusas Arethusidas abstulit armisClaudius et bello te quoque cepit, Eryx,carmine vivacis Venus est translata Sibyllae,inque suae stirpis maluit urbe coli.cur igitur Veneris festum Vinalia dicant,quaeritis, et quare sit Iovis ista dies?Turnus an Aeneas Latiae gener esset Amatae,bellum erat: Etruscas Turnus adorat opes.