Sulmonis gelidi, patriae, Germanice, nostrae.me miserum, Scythico quam procul illa solo est!ergo ego tam longe—sed subprime, Musa, querellas!non tibi sunt maesta sacra canenda lyra.quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honoremeripuisse velint invideantque, Venus,nam quia ver aperit tunc omnia, densaque ceditfrigoris asperitas, fetaque terra patet,Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,quem Venus iniecta vindicat alma manu.illa quidem totum dignissima temperat orbem;illa tenet nullo regna minora deo,iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,perque suos initus continet omne genus.illa deos omnes (longum est numerare) creavit:illa satis causas arboribusque dedit:illa rudes animos hominum contraxit in unumet docuit iungi cum pare quemque sua.quid genus omne creat volucrum, nisi blanda voluptas?nec coeant pecudes, si levis absit amor.cum mare trux aries cornu decertat; at idemfrontem dilectae laedere parcit ovis.deposita sequitur taurus feritate iuvencam,quem toti saltus, quem nemus omne tremit.vis eadem, lato quodcumque sub aequore vivit,servat et innumeris piscibus implet aquas.prima feros habitus homini detraxit: ab illavenerunt cultus mundaque cura sui.primus amans carmen vigilatum nocte negatadicitur ad clausas concinuisse fores,eloquiumque fuit duram exorare puellam,proque sua causa quisque disertus erat.mille per hanc artes motae; studioque placendiquae latuere prius, multa reperta ferunt.hanc quisquam titulo mensis spoliare secundiaudeat? a nobis sit furor iste procul,quid, quod ubique potens templisque frequentibus aucta,urbe tamen nostra ius dea maius habet?pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat,cum gemuit teneram cuspide laesa manum: