num tamen est vero propius, cum condita Roma est,transferri iussos in nova tecta Laresmutantesque domum tectis agrestibus ignemet cessaturae supposuisse casae,per flammas saluisse pecus, saluisse colonos?quod fit natali nunc quoque, Roma, tuo.Ipse locus causas vati facit, urbis origovenit, ades factis, magne Quirine, tuis!iam luerat poenas frater Numitoris, et omnepastorum gemino sub duce volgus erat.contrahere agrestes et moenia ponere utriqueconvenit: ambigitur, moenia ponat uter.nil opus est dixit certamine Romulus ‘ullo:magna fides avium est, experiamur aves.’res placet, alter adit nemorosi saxa Palati,alter Aventinum mane cacumen init.sex Remus, hic volucres bis sex videt ordine, pactostatur, et arbitrium Romulus urbis habet,apta dies legitur, qua moenia signet aratro.sacra Palis suberant: inde movetur opus.fossa fit ad solidum, fruges iaciuntur in imaet de vicino terra petita solo.fossa repletur humo, plenaeque imponitur ara,et novus accenso fungitur igne focus.inde premens stivam designat moenia sulco;alba iugum niveo cum bove vacca tulit,vox fuit haec regis: ‘condenti, Iuppiter, urbemet genitor Mavors Vestaque mater, ades;quosque pium est adhibere deos, advertite cuncti.auspicibus vobis hoc mihi surgat opus.longa sit huic aetas dominaeque potentia terrae,sitque sub hac oriens occiduusque dies.’ille precabatur, tonitru dedit omina laevoIuppiter, et laevo fulmina missa polo.augurio laeti iaciunt fundamina cives,et novus exiguo tempore murus erat.hoc Celer urget opus, quem Romulus ipse vocarat,sint, que Celer, curae dixerat ‘ista tuae,neve quis aut muros aut factam vomere fossamtranseat: audentem talia dede neci.’