nec Dryadas nec nos videamus labra Dianae,nec Faunum, medio cum premit arva die.pelle procul morbos; valeant hominesque gregesque,et valeant vigiles, provida turba, canes.neve minus multos redigam, quam mane fuerunt,neve gemam referens vellera rapta lupo.absit iniqua fames: herbae frondesque supersint,quaeque lavent artus quaeque bibantur aquae.ubera plena premam, referat mihi caseus aera,dentque viam liquido vimina rara sero.sitque salax aries, conceptaque semina coniunxreddat, et in stabulo multa sit agna meo.lanaque proveniat nullas laesura puellas,mollis et ad teneras quamlibet apta manus.quae precor eveniant, et nos faciemus ad annumpastorum dominae grandia liba Pali.’his dea placanda est: haec tu conversus ad ortusdic quater et vivo perlue rore manus,tum licet adposita, veluti cratere, camellalac niveum potes purpureamque sapam;moxque per ardentes stipulae crepitantis acervostraicias celeri strenua membra pede.expositus mos est: moris mihi restat origo:turba facit dubium coeptaque nostra tenet.omnia purgat edax ignis vitiumque metallisexcoquit: idcirco cum duce purgat ovis.an, quia cunctarum contraria semina rerumsunt duo discordes, ignis et unda, dei,iunxerunt elementa patres aptumque putaruntignibus et sparsa tangere corpus aqua?an, quod in his vitae causa est, haec perdidit exul,his nova fit coniunx, haec duo magna putant?vix equidem credo: sunt qui Phaethonta referricredant et nimias Deucalionis aquas.pars quoque, cum saxis pastores saxa feribant,scintillam subito prosiluisse ferunt;prima quidem periit, stipulis excepta secunda est:hoc argumentum flamma Parilis habet?an magis hunc morem pietas Aeneia fecit,innocuum victo cui dedit ignis iter?