cur igitur missae vinctis ardentia taedisterga ferant volpes, causa docenda mihi est.frigida Carseolis nec olivis apta ferendisterra, sed ad segetes ingeniosus ager;hac ego Pelignos, natalia rura, petebam,parva, sed assiduis uvida semper aquis.hospitis antiqui solitas intravimus aedes;dempserat emeritis iam iuga Phoebus equis.is mihi multa quidem, sed et haec narrare solebat,unde meum praesens instrueretur opus:hoc ait in campo (campumque ostendit) ‘habebatrus breve cum duro parca colona viro.ille suam peragebat humum, sive usus aratriseu curvae falcis sive bidentis erat.haec modo verrebat stantem tibicine villam,nunc matris plumis ova fovenda dabat,aut virides malvas aut fungos colligit albos,aut humilem grato calfacit igne focum,et tamen assiduis exercet brachia telisadversusque minas frigoris arma parat,filius huius erat primo lascivus in aevoaddideratque annos ad duo lustra duois capit extremi volpem convalle salicti:abstulerat multas illa cohortis aves.captivam stipula faenoque involvit et ignesadmovet: urentes effugit illa manus:qua fugit, incendit vestitos messibus agros;damnosis vires ignibus aura dabat,factum abiit, monumenta manent; nam dicere certanunc quoque lex volpem Carseolana vetat;utque luat poenas gens haec Cerialibus ardet,quoque modo segetes perdidit, ipsa perit.’Proxima cum veniet terras visura patentesMemnonis in roseis lutea mater equis,de duce lanigeri pecoris, qui prodidit Hellen,sol abit: egresso victima maior adest.vacca sit an taurus, non est cognoscere promptum:pars prior apparet, posteriora latent.seu tamen est taurus sive est hoc femina signum,Iunone invita munus amoris habet.