sed si forte tibi non est mutabile pectus,statque semel iuncti rumpere vincla tori,hoc quoque temptemus, siquidem ieiuna remansit;si minus, inferni coniugis uxor erit.’Tartara iussus adit sumptis Caducifer alisspeque redit citius visaque certa refert:rapta tribus dixit ‘solvit ieiunia granis,Punica quae lento cortice poma tegunt.’non secus indoluit, quam si modo rapta fuisset,maesta parens, longa vixque refecta mora est,atque ita nec nobis caelum est habitabile dixit;Taenaria recipi me quoque valle iube.et factura fuit, pactus nisi Iuppiter esset,bis tribus ut caelo mensibus illa foret.tum demum voltumque Ceres animumque recepitimposuitque suae spicea serta comae;largaque provenit cessatis messis in arvis,et vix congestas area cepit opes.alba decent Cererem: vestis Cerialibus albassumite; nunc pulli velleris usus abest.Occupat Aprilis Idus cognomine VictorIuppiter: hac illi sunt data templa die.hac quoque, ni fallor, populo dignissima nostroatria Libertas coepit habere sua.Luce secutura tutos pete, navita, portus:ventus ab occasu grandine mixtus erit. sithcet ut fuerit, tamen hac Mutinensia Caesargrandine militia perculit arma sua.Tertia post Veneris cum lux surrexerit Idus,pontifices, forda sacra litate bove.forda ferens bos est fecundaque, dicta ferendo:hinc etiam fetus nomen habere putant,nunc gravidum pecus est, gravidae quoque semine terrae:Telluri plenae victima plena datur.pars cadit arce Iovis, ter denas curia vaccasaccipit et largo sparsa cruore madet.ast ubi visceribus vitulos rapuere ministrisectaque fumosis exta dedere focis,igne cremat vitulos quae natu maxima virgo est,luce Palis populos purget ut ille cinis,