dixit, et ut lacrimae (neque enim lacrimare deorum est)decidit in tepidos lucida gutta sinus,flent pariter molles animis virgoque senexque;e quibus haec iusti verba fuere senis:‘sic tibi, quam raptam quaeris, sit filia sospes,surge nec exiguae despice tecta casae.’cui dea duc! inquit scisti, qua cogere posses,seque levat saxo subsequiturque senem,dux comiti narrat, quam sit sibi filius aegernec capiat somnos invigiletque malis.illa soporiferum, parvos initura penates,colligit agresti lene papaver humo;dum legit, oblito fertur gustasse palatolongamque imprudens exsoluisse famem.quae quia principio posuit ieiunia noctis,tempus habent mystae sidera visa cibi.limen ut intravit, luctus videt omnia plena:iam spes in puero nulla salutis erat.matre salutata (mater Metanira vocatur)iungere dignata est os puerile suo.pallor abit, subitasque vident in corpore vires:tantus caelesti venit ab ore vigor.tota domus laeta est, hoc est materque paterquenataque: tres illi tota fuere domus.mox epulas ponunt, liquefacta coagula lactepomaque et in ceris aurea mella suis.abstinet alma Ceres somnique papavera causasdat tibi cum tepido lacte bibenda, puer.noctis erat medium placidique silentia somni:Triptolemum gremio sustulit illa suoterque manu permulsit eum, tria carmina dixit,carmina mortali non referenda sono,inque foco corpus pueri vivente favillaobruit, humanum purget ut ignis onus.excutitur somno stulte pia mater et amensquid facis? exclamat membraque ab igne rapit.cui dea dum non es dixit ‘scelerata, fuisti:inrita materno sunt mea dona metu.iste quidem mortalis erit, sed primus arabitet seret et culta praemia tollet humo.’