Postumus hinc, qui quod silvis fuit ortus in altis,Silvius in Latia gente vocatus erat.isque, Latine, tibi pater est. subit Alba Latinum:proximus est titulis Epytus, Alba, tuis.ille dedit Capyi recidiva vocabula Troiaeet tuus est idem, Calpete, factus avus.cumque patris regnum post hunc Tiberinus haberet,dicitur in Tuscae gurgite mersus aquae.iam tamen Agrippan natum Remulumque nepotemviderat: in Remulum fulmina missa ferunt,venit Aventinus post hos, locus unde vocatur,mons quoque, post illum tradita regna Procae.quem sequitur duri Numitor germanus Amuli.Ilia cum Lauso de Numitore sati.ense cadit patruo Lausus: placet Ilia Martiteque parit, gemino iuncte Quirine Remo.ille suos semper Venerem Martemque parentesdixit et emeruit vocis habere fidem;neve secuturi possent nescire nepotes,tempora dis generis continuata dedit,sed Veneris mensem Graio sermone notatumauguror: a spumis est dea dicta maris,nec tibi sit mirum Graeco rem nomine dici;Itala nam tellus Graecia maior erat.venerat Evander plena cum classe suorum:venerat Alcides, Graius uterque genus(hospes Aventinis armentum pavit in herbisclaviger, et tanto est Albula pota deo):dux quoque Neritius; testes Laestrygones extantet quod adhuc Circes nomina litus habet,et iam Telegoni, iam moenia Tiburis udistabant, Argolicae quod posuere manus,venerat Atridae fatis agitatus Halesus,a quo se dictam terra Falisca putat.adice Troianae suasorem Antenora paciset generum Oeniden, Apule Daune, tuum.serus ab Iliacis et post Antenora flammisattulit Aeneas in loca nostra deos.huius erat Solymus Phrygia comes unus ab Ida,a quo Sulmonis moenia nomen habent,