a! pereant’ dicebat adhuc, onus inguinis aufert,nullaque sunt subito signa relicta viri.venit in exemplum furor hic, mollesque ministricaedunt iactatis vilia membra comis.’talibus Aoniae facunda voce Camenaereddita quaesiti causa furoris erat.‘hoc quoque, dux operis, moneas, precor, unde petitavenerit, an nostra semper in urbe fuit?’‘Dindymon et Cybelen et amoenam fontibus Idensemper et Iliacas Mater amavit opes:cum Troiam Aeneas Italos portaret in agros,est dea sacriferas paene secuta rates,sed nondum fatis Latio sua numina poscisenserat, adsuetis substiteratque locis.post, ut Roma potens opibus iam saecula quinquevidit et edomito sustulit orbe caput,carminis Euboici fatalia verba sacerdosinspicit; inspectum tale fuisse ferunt:‘mater abest: matrem iubeo, Romane, requiras.cum veniet, casta est accipienda manu.‘obscurae sortis patres ambagibus errant,quaeve parens absit, quove petenda loco.consulitur Paean,’ divum que arcessite Matrem,inquit in Idaeo est invenienda iugo.mittuntur proceres. Phrygiae tunc sceptra tenebatAttalus: Ausoniis rem negat ille viris,mira canam, longo tremuit cum murmure tellus,et sic est adytis diva locuta suis:ipsa peti volui, nec sit mora, mitte volentem.dignus Roma locus, quo deus omnis eat.’ille soni terrore pavens proficiscere, dixitnostra eris: in Phrygios Roma refertur avos.protinus innumerae caedunt pineta securesilla, quibus fugiens Phryx pius usus erat:mille manus coeunt, et picta coloribus ustiscaelestum Matrem concava puppis habet,illa sui per aquas fertur tutissima natilongaque Phrixeae stagna sororis aditRhoeteumque rapax Sigeaque litora transitet Tenedum et veteres Eetionis opes.