semper ad Aeneadas placido, pulcherrima, volturespice totque tuas, diva, tuere nurus.dum loquor, elatae metuendus acumine caudaeScorpios in viridis praecipitatur aquas.Nox ubi transierit, caelumque rubescere primocoeperit, et tactae rore querentur aves,semiustamque facem vigilata nocte viatorponet, et ad solitum rusticus ibit opus,Pleiades incipient humeros relevare paternos,quae septem dici, sex tamen esse solent:seu quod in amplexum sex hinc venere deorum. (nam Steropen Marti concubuisse ferunt,Neptuno Alcyonen et te, formosa Celaeno,Maian et Electram Taygetemque Iovi),septima mortali Merope tibi, Sisyphe, nupsit;paenitet, et facti sola pudore latet:sive quod Electra Troiae spectare ruinasnon tulit, ante oculos opposuitque manum.Ter sine perpetuo caelum versetur in axe,ter iungat Titan terque resolvat equos,protinus inflexo Berecyntia tibia cornuflabit, et Idaeae festa parentis erunt.ibunt semimares et inania tympana tundent,aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:ipsa sedens molli comitum cervice feretururbis per medias exululata vias.scaena sonat, ludi que vocant, spectate, Quirites,et fora Marte suo litigiosa vacent,quaerere multa libet, sed me sonus aeris acutiterret et horrendo lotos adunca sono.da, dea, quem sciter. doctas Cybeleia neptesvidit et has curae iussit adesse meae.‘pandite, mandati memores, Heliconis alumnae,gaudeat assiduo cur dea Magna sono.’sic ego, sic Erato (mensis Cythereius illicessit, quod teneri nomen amoris habet):‘reddita Saturno sors haec erat, optime regum,a nato sceptris excutiere tuis.’ille suam metuens, ut quaeque erat edita, prolemdevorat, immersam visceribusque tenet.