Alma, fave, dixi geminorum mater Amorum!ad vatem voltus rettulit illa suos:quid tibi ait ‘mecum? certe maiora canebas.num vetus in molli pectore volnus habes?’scis, dea, respondi de volnere. risit, et aetherprotinus ex illa parte serenus erat.‘saucius an sanus numquid tua signa reliqui?tu mihi propositum, tu mihi semper opus.quae decuit, primis sine crimine lusimus annis,nunc teritur nostris area maior equis:tempora cum causis annalibus eruta priscislapsaque sub terras ortaque signa cano.venimus ad quartum, quo tu celeberrima mense:et vatem et mensem scis, Venus, esse tuos.’mota Cytheriaca leviter mea tempora myrtocontigit et coeptum perfice dixit opus.sensimus, et causae subito patuere dierum:dum licet et spirant flamina, navis eat.Si qua tamen pars te de fastis tangere debet,Caesar, in Aprili, quo tenearis, habes.hic ad te magna descendit imagine mensiset fit adoptiva nobilitate tuus.hoc pater Iliades, cum longum scriberet annum,vidit et auctores rettulit ipse suos:utque fero Marti primam dedit ordine sortem,quod sibi nascenti proxima causa fuit,sic Venerem gradibus multis in gente repertamalterius voluit mensis habere locum;principiumque sui generis revolutaque quaerenssaecula cognatos venit adusque deos.Dardanon Electra nesciret Atlantide natumscilicet, Electram concubuisse Iovi?huius Erichthonius: Tros est generatus ab illo:Assaracon creat hic, Assaracusque Capyn.proximus Anchises, cum quo commune parentisnon dedignata est nomen habere Venus,hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignessacra patremque humeris, altera sacra, tulit,venimus ad felix aliquando nomen Iuli,unde domus Teucros Iulia tangit avos.