an quia de capitis fertur sine matre paternivertice cum clipeo prosiluisse suo?an quia perdomitis ad nos captiva Faliscisvenit? et hoc ipsum littera prisca docet.an quod habet legem, capitis quae pendere poenasex illo iubeat furta reperta loco?a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,pro ducibus nostris aegida semper habe.Summa dies e quinque tubas lustrare canorasadmonet et forti sacrificare deae.nunc potes ad solem sublato dicere voltuhic here Phrixeae vellera pressit ovis.seminibus tostis sceleratae fraude novercaesustulerat nullas, ut solet, herba comas.mittitur ad tripodas, certa qui sorte reportet,quam sterili terrae Delphicus edat opem.hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helleset iuvenis Phrixi funera sorte peti;utque recusantem cives et tempus et Inocompulerunt regem iussa nefanda pati,et soror et Phrixus, velati tempora vittis,stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.aspicit hos, ut forte pependerat aethere, materet ferit attonita pectora nuda manu,inque draconigenam nimbis comitantibus urbemdesilit et natos eripit inde suos;utque fugam capiant, aries nitidissimus aurotraditur: ille vehit per freta longa duos.icitur infirma cornu tenuisse sinistrafemina, cum de se nomina fecit aquae.paene simul periit, dum volt succurrere lapsaefrater, et extentas porrigit usque manus,flebat, ut amissa gemini consorte pericli,caeruleo iunctam nescius esse deo.litoribus tactis aries fit sidus, at huiuspervenit in Colchas aurea lana domos.Tres ubi Luciferos veniens praerniserit Eos,tempora nocturnis aequa diurna feres.Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos,canuerint herbae rore recente quater,