Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,Volcanum tellus Hypsipylea colit,Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,pinigerum Fauni Maenalis ora caput:Mars Latio venerandus erat, quia praesidetarmis: arma ferae genti remque decusque dabant,quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:mensis in his etiam nomine Martis erit.tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,sextus apud populos, Hernica terra, tuos.inter Aricinos Albanaque tempora constatfactaque Telegoni moenia celsa manu.quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,a tribus hunc primum turba Curensis habet;et tibi cum proavis, miles Peligne, Sabinisconvenit: huic genti quartus utrique deus.Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem,sanguinis auctori tempora prima dedit,nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:ille minor geminis mensibus annus erat.nondum tradiderat victas victoribus artesGraecia, facundum sed male forte genus,qui bene pugnabat, Romanam noverat artem:mittere qui poterat pila, disertus erat.quis tunc aut Hyadas aut Pleiadas Atlanteassenserat, aut geminos esse sub axe polos?esse duas Arctos, quarum Cynosura petaturSidoniis, Helicen Graia carina notet?signaque quae longo frater percenseat anno,ire per haec uno mense sororis equos?libera currebant et inobservata per annumsidera; constabat sed tamen esse deos.non illi caelo labentia signa tenebant,sed sua, quae magnum perdere crimen erat.illa quidem foeno; sed erat reverentia foeno,quantam nunc aquilas cernis habere tuas.pertica suspensos portabat longa maniplos,unde maniplaris nomina miles habet,ergo animi indociles et adhuc ratione carentesmensibus egerunt lustra minora decem.