hunc triplici muro lucis incluserat atrisParcarum monitu Styx violenta trium,viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,sors erat aeternos vincere posse deos.immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,et iam iam flammis exta daturus erat:Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illimiluus et meritis venit in astra suis.Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,nomina quae iunctis quinque diebus habent,sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:causa, quod est illa nata Minerva die.altera tresque super strata celebrantur harena:ensibus exertis bellica laeta dea est.Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae:qui bene placarit Pallada, doctus erit.Pallade placata lanam mollire puellaediscant et plenas exonerare colos.illa etiam stantis radio percurrere telaserudit et rarum pectine denset opus.hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers,hanc cole, velleribus quisquis aena paras;nec quisquam invita faciet bene vincula plantaePallade, sit Tychio doctior ille licet;et licet antiquo manibus conlatus Epeosit prior, irata Pallade manens erit.vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,munera de vestris pauca referte deae:nec vos, turba fere censu fraudata, 1 magistri,spernite; discipulos attrahit illa novos:quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,quique facis docta mollia saxa manu.mille dea est operum: certe dea carminis illa est;si mereor, studiis adsit amica meis,Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,hic, ubi non plana est, sed prope plana via,parva licet videas Captae delubra Minervae,quae dea natali coepit habere suo.nominis in dubio causa est. capitale vocamusingenium sollers: ingeniosa dea est.