melle pater fruitur, liboque infusa calentiiure repertori candida mella damus,femina cur presset, non est rationis opertae:femineos thyrso concitat ille choros.cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetashaec est et gravidae munera vitis amat,cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho:hoc quoque cur ita sit, dicere nulla mora est.Nysiadas nymphas puerum quaerente novercahanc frondem cunis opposuisse ferunt,restat, ut inveniam, quare toga libera deturLucifero pueris, candide Bacche, tuo:sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,et media est aetas inter utrumque tibi:seu, quia tu pater es, patres sua pignora, natos,commendant curae numinibusque tuis:sive, quod es Liber, vestis quoque libera per tesumitur et vitae liberioris iter:an quia, cum colerent prisci studiosius agros,et faceret patrio rure senator opus,et caperet fasces a curvo consul aratro,nec crimen duras esset habere manus,rusticus ad ludos populus veniebat in urbem(sed dis, non studiis ille dabatur honor:luce sua ludos uvae commentor habebat,quos cum taedifera nunc habet ille dea):ergo ut tironem celebrare frequentia posset,visa dies dandae non aliena togae?mite caput, pater, huc placataque cornua vertaset des ingenio vela secunda meo.Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)hac, si commemini, praetentaque die.stella Lycaoniam vergit declivis ad ArctonMiluus: haec illa nocte videnda venit.quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum:Saturnus regnis a Iove pulsus erat;concitat iratus validos Titanas in arma,quaeque fuit fatis debita, temptat opem.matre satus Terra, monstrum mirabile, taurusparte sui serpens posteriore fuit: