tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,inque tuum furiis acte, Lycurge, genu.ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstradicere, sed non est carminis huius opus;carminis huius opus causas exponere, quarevilis anus populos ad sua liba vocet,ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,Liber, et in gelidis herba reperta focis,te memorant Gange totoque Oriente subactoprimitias magno seposuisse Iovi.cinnama tu primus captivaque tura dedistideque triumphato viscera tosta bove.nomine ab auctoris ducunt libamina nomenlibaque, quod sanctis pars datur inde focis.liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idemgaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro(non habet ingratos fabula nostra iocos),iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:aeriferae comitum concrepuere manus,ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,quosque movent sonitus aera, sequuntur apes.colligit errantes et in arbore claudit inaniLiber et inventi praemia mellis habet.ut satyri levisque senex tetigere saporem,quaerebant flavos per nemus omne favos,audit in exesa stridorem examinis ulmo,aspicit et ceras dissimulatque senex;utque piger pandi tergo residebat aselli,applicat hunc ulmo corticibusque cavis,constitit ipse super ramoso stipite nixusatque avide trunco condita mella petit,milia crabronum coeunt et vertice nudospicula defigunt oraque sima notant.ille cadit praeceps et calce feritur aselliinclamatque suos auxiliumque rogat,concurrunt satyri turgentiaque ora parentisrident: percusso claudicat ille genu.ridet et ipse deus limumque inducere monstrat;hic paret monitis et linit ora luto.