et fuge, ne dubita, maestum fuge dicere tectum!sub verbum querulas impulit aura fores,exilit et velox humili super arva fenestrase iacit: audacem fecerat ipse timor.quaque metu rapitur, tunica velata recinctacurrit, ut auditis territa damma lupis,corniger hanc tumidis rapuisse Numicius undiscreditur et stagnis occuluisse suis.Sidonis interea magno clamore per agrosquaeritur: apparent signa notaeque pedum:ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis.sustinuit tacitas conscius amnis aquas.ipsa loqui visa est ‘placidi sum nympha Numici:amne perenne latens Anna Perenna vocor.’protinus erratis laeti vescuntur in agriset celebrant largo seque diemque mero.sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.invenies, qui te nymphen Atlantida dicantteque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad auresfama nec a veri dissidet illa fide.plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunisfugit et in Sacri vertice montis erat;iam quoque, quem secum tulerant, defecerat illosvictus et humanis usibus apta Ceres,orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,pauper, sed multae sedulitatis anus.illa levi mitra canos incincta capillosAngebat tremula rustica liba manu,atque ita per populum fumantia mane solebatdividere: haec populo copia grata fuit.pace domi facta signum posuere Perennae,quod sibi defectis illa ferebat opem.nunc mihi cur cantent superest obscena puellaedicere; nam coeunt certaque probra canunt,nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annamet cum seducta talia verba facit:‘mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum:pendet ab officio spes mihi magna tuo.