iam pius Aeneas regno nataque Latiniauctus erat, populos miscueratque duos.litore dotali solo comitatus Achatesecretum nudo dum pede carpit iter,aspicit errantem nec credere sustinet Annamesse: quid in Latios illa veniret agros?dum secum Aeneas, Anna est! exclamat Achates:ad nomen voltus sustulit illa suos.heu! fugiat? quid agat? quos terrae quaerat hiatus?ante oculos miserae fata sororis erant.sensit et adloquitur trepidam Cythereius heros(fiet tamen admonitu motus, Elissa, tui):‘Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebastellurem fato prosperiore dari,perque deos comites, hac nuper sede locatos,saepe meas illos increpuisse moras,nec timui de morte tamen, metus abfuit iste.ei mihi! credibili fortior illa fuit.ne refer: aspexi non illo corpore dignavolnera Tartareas ausus adire domos,at tu, seu ratio te nostris appulit orissive deus, regni commoda carpe mei.multa tibi memores, nil non debemus Elissae:nomine grata tuo, grata sororis, eris.’talia dicenti (neque enim spes altera restat)credidit, errores exposuitque suos.utque domum intravit Tyrios induta paratus,incipit Aeneas (cetera turba silet):‘hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,est mihi: consumpsi naufragus huius opes.orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora;quam precor ut carae more sororis ames.’omnia promittit falsumque Lavinia volnusmente premit tacita dissimulatque fremens;donaque cum videat praeter sua lumina ferrimulta palam, mitti clam quoque multa putat,non habet exactum, quid agat; furialiter oditet parat insidias et cupit ulta mori.nox erat: ante torum visa est adstare sororissqualenti Dido sanguinulenta coma