qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,Caelius accipiet pulverulentus equos.Idibus est Annae festum geniale Perennaenon procul a ripis, advena Thybri, tuis.plebs venit ac virides passim disiecta per herbaspotat, et accumbit cum pare quisque sua.sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,sunt quibus e ramis frondea facta casa est,pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,desuper extentas imposuere togas.sole tamen vinoque calent annosque precantur,quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.invenies illic, qui Nestoris ebibat annos,quae sit per calices facta Sibylla suos.illic et cantant, quicquid didicere theatris,et iactant faciles ad sua verba manuset ducunt posito duras cratere choreas,cultaque diffusis saltat amica comis,cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,et fortunatos obvia turba vocat.occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)pompa: senem potum pota trahebat anus.quae tamen haec dea sit, quoniam rumoribus errat,fabula proposito nulla tegenda meo.arserat Aeneae Dido miserabilis igne,arserat exstructis in sua fata rogis;compositusque cinis, tumulique in marmore carmenhoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:“praebuit Aeneas et causam mortis et ensem.ipsa sua Dido concidit usa manu.”protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,et potitur capta Maurus Iarba domo,seque memor spretum, Thalamis tamen inquit ‘Elissaeen ego, quem totiens reppulit illa, fruor.’diffugiunt Tyrii, quo quemque agit error, ut olimamisso dubiae rege vagantur apes.tertia nudandas acceperat area messes,inque cavos ierant tertia musta lacus:pellitur Anna domo lacrimansque sororia linquitmoenia: germanae iusta dat ante suae.