Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,ausus es ante oculos adducta paelice nostrostam bene compositum sollicitare torum?heu ubi pacta fides? ubi, quae iurare solebas?me miseram, quotiens haec ego verba loquar?Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:iudicio peccas turpius ipse tuo.ne sciat hoc quisquam, tacitisque doloribus urar,ne totiens falli digna fuisse puter!praecipue cupiam celari Thesea, ne teconsortem culpae gaudeat esse suae.ut puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex:eveniat nostris hostibus ille color!quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.quid facis? amplexus inquinat illa tuos.Bacche, fidem praesta nec praefer amoribus ullamconiugis, adsuevi semper amare virum,ceperunt matrem formosi cornua tauri,me tua: me laudant, ille pudendus amor.ne noceat, quod amo; neque enim tibi, Bacche, nocebat,quod flammas nobis fassus es ipse tuas.nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in ignedicens et patria raptus ab igne manu.illa ego sum, cui tu solitus promittere caelum.ei mihi, pro caelo qualia dona fero!’dixerat: audibat iamdudum verba querentisLiber, ut a tergo forte secutus erat.occupat amplexu lacrimasque per oscula siccatet pariter caeli summa petamus! ait:‘tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,nam tibi mutatae Libera nomen erit;sintque tuae tecum faciam monumenta coronae,Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.’dicta facit gemmasque novem transformat in ignes:aurea per stellas nunc micat illa novem.Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes,purpureum rapido qui vehit axe diem,altera gramineo spectabis Equirria Campo,quem Tiberis curvis in latus urget aquis.