ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossaarsit et in solida fixus Olympus humo.stat quoque capra simul: nymphae pavisse ferunturCretides; infanti lac dedit illa Iovi.nunc vocor ad nomen, vegrandia farra colonaequae male creverunt, vescaque parva vocant,vis ea si verbi est, cur non ego Vediovis aedemaedem non magni suspicer esse Iovis?iamque, ubi caeruleum variabunt sidera caelum,suspice: Gorgonei colla videbis equi.creditur hic caesa gravidae cervice Medusaesanguine respersis prosiluisse iubis.huic supra nubes et subter sidera lapsocaelum pro terra, pro pede penna fuit,iamque indignanti nova frena receperat ore,cum levis Aonias ungula fodit aquas.nunc fruitur caelo, quod pennis ante petebat,et nitidus stellis quinque decemque micat.Protinus aspicies venienti nocte CoronamGnosida: Theseo crimine facta dea est.iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum,quae dedit ingrato fila legenda viro;sorte tori gaudens quid flebam rustica? dixitutiliter nobis perfidus ille fuit.interea Liber depexos crinibus Indosvicit et Eoo dives ab orbe redit;inter captivas facie praestante puellasgrata nimis Baccho filia regis erat.flebat amans coniunx spatiataque litore curvoedidit incultis talia verba comis:‘en iterum, fluctus, similis audite querellas!en iterum lacrimas accipe, harena, meas!dicebam, memini, periure et perfide Theseu!ille abiit; eadem crimina Bacchus habet.nunc quoque nulla viro clamabo femina credat!nomine mutato causa relata mea est.o utinam mea sors, qua primum coeperat, isset,iamque ego praesenti tempore nulla forem!quid me desertis morituram, Liber, harenisservabas? potui dedoluisse semel.