nam duo sunt: austris hic est, aquilonibus illeproximus; a vento nomen uterque tenet.Cum croceis rorare genis Tithonia coniunxcoeperit et quintae tempora lucis aget.sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,mergetur visus effugietque tuos.at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causamunde trahat sidus, parva docere mora est.Ampelon intonsum satyro nymphaque creatumfertur in Ismariis Bacchus amasse iugis:tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi,quae nunc de pueri nomine nomen habet,dum legit in ramo pictas temerarius uvas,decidit: amissum Liber in astra tulit.Sextus ubi oceano clivosum scandit OlympumPhoebus et alatis aethera carpit equis,quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,gratare, Iliacis turaque pone focis.Caesaris innumeris (quem maluit ille mereri?)accessit titulis pontificalis honor.ignibus aeternis aeterni numina praesuntCaesaris: imperii pignora iuncta vides,di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,ortus ab Aenea tangit cognata sacerdosnumina: cognatum, Vesta, tuere caput!quos sancta fovet ille manu, bene vivitis ignes:vivite inextincti, flammaque duxque, precor.Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illistempla putant lucos Vediovis ante duos.Romulus ut saxo lucum circumdedit alto,quilibet huc dixit confuge, tutus eris.O quam de tenui Romanus origine crevit!turba vetus quam non invidiosa fuit!ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,disce, quis iste deus, curque vocetur ita.Iuppiter est iuvenis: iuvenalis aspice voltus;aspice deinde manum, fulmina nulla tenet,fulmina post ausos caelum adfectare Gigantessumpta Iovi; primo tempore inermis erat.