ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:sollicitae mentes speque metuque pavent,constitit atque caput niveo velatus amictuiam bene dis notas sustulit ille manus,atque ita tempus adest promissi muneris, inquitpollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,et gravis aetherio venit ab axe fragor.ter tonuit sine nube deus, tria fulmina misit.credite dicenti: mira, sed acta, loquor,a media caelum regione dehiscere coepit;summisere oculos cum duce turba suo.ecce levi scutum versatum leniter auradecidit, a populo clamor ad astra venit.tollit humo munus caesa prius ille iuvenca,quae dederat nulli colla premenda iugo,idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,quemque notes oculis, angulus omnis abest,tum, memor imperii sortem consistere in illo,consilium multae calliditatis init.plura iubet fieri simili caelata figura,error ut ante oculos insidiantis eat.Mamurius (morum fabraene exactior artis,difficile est ulli dicere) clausit opus.cui Numa munificus facti pete praemia, dixit;si mea nota fides, inrita nulla petes.iam dederat Saliis a saltu nomina dictaarmaque et ad certos verba canenda modos.tum sic Mamurius: ‘merces mihi gloria detur,nominaque extremo carmine nostra sonent.’inde sacerdotes operi promissa vetustopraemia persolvunt Mamuriumque vocant,nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,differ; habent parvae commoda magna morae.arma movent pugnas, pugna est aliena maritis;condita cum fuerint, aptius omen erit.his etiam coniunx apicati sancta Dialislucibus inpexas debet habere comas.Tertia nox de mense suos ubi moverit ignes,conditus e geminis Piscibus alter erit.