‘Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte.nubila promissi Styx mihi testis erit.’emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,quaque trahant superis sedibus arte Iovem,scire nefas homini: nobis concessa canenturquaeque pio dici vatis ab ore licet,eliciunt caelo te, Iuppiter, unde minoresnunc quoque te celebrant Eliciumque vocant,constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,terraque subsedit pondere pressa Iovis,corda micant regis, totoque e corpore sanguisfugit, et hirsutae deriguere comae,ut rediit animus, da certa piamina dixit‘fulminis, altorum rexque paterque deum,si tua contigimus manibus donaria puris,hoc quoque, quod petitur, si pia lingua rogat.’adnuit oranti, sed verum ambage remotaabdidit et dubio terruit ore virum.caede caput dixit: cui rex parebimus, inquitcaedenda est hortis eruta caepa meis.addidit, hic hominis: sumes ait ille capillos.postulat hic animam, cui Numa piscis ait.risit et his inquit ‘facito mea tela procures,o vir conloquio non abigende deum.sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbemCynthius, imperii pignora certa dabo.’dixit et ingenti tonitru super aethera motumfertur, adorantem destituitque Numam,ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:tarda venit dictis difficilisque fides.at certe credemur, ait ‘si verba sequeturexitus: en audi crastina, quisquis ades.protulerit terris cum totum Cynthius orbem,Iuppiter imperii pignora certa dabit.’discedunt dubii, promissaque tarda videntur,dependetque fides a veniente die.mollis erat tellus rorata mane pruina:ante sui populus limina regis adest,prodit et in solio medius consedit acerno.innumeri circa stantque silentque viri.