nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,nunc avis in ramo tecta laremque parat:tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,quarum militiam votaque partus habet.adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,qui nunc Esquilias nomina collis habet,illic a nuribus Iunoni templa Latinishac sunt, si memini, publica facta die.quid moror et variis onero tua pectora causis?eminet ante oculos, quod petis, ecce tuos.mater amat nuptas: matrum me turba frequentat:haec nos praecipue tam pia causa decet.’ferte deae flores: gaudet florentibus herbishaec dea: de tenero cingite flore caput:dicite tu nobis lucem, Lucina, dedisti:dicite tu voto parturientis ades.si qua tamen gravida est, resoluto crine precetur,ut solvat partus molliter illa suos.Quis mihi nunc dicet, quare caelestia Martisarma ferant Salii Mamuriumque canant?nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.vallis Aricinae silva praecinctus opacaest lacus, antiqua religione sacer.hic latet Hippolytus loris direptus equorum,unde nemus nullis illud aditur equis.licia dependent longas velantia saepes,et posita est meritae multa tabella deae.saepe potens voti, frontem redimita coronis,femina lucentes portat ab urbe faces.regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,et perit exemplo postmodo quisque suo.defluit incerto lapidosus murmure rivus:saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.Egeria est, quae praebet aquas, dea grata Camenis;illa Numae coniunx consiliumque fuit.principio nimium promptos ad bella Quiritesmolliri placuit iure deumque metu;inde datae leges, ne firmior omnia posset,coeptaque sunt pure tradita sacra coli.