intumuere Cures et quos dolor attigit idem:tum primum generis intulit arma socer,iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,tractaque erant longa bella propinqua mora:conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,quas inter mea sic est nurus ausa loqui:‘o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus)non ultra lente possumus esse piae.stant acies, sed utra di sint pro parte rogandi,eligite: hinc coniunx, hinc pater arma tenet,quaerendum est, viduae fieri malitis an orbae:consilium vobis forte piumque dabo.’consilium dederat: parent crinesque resolvuntmaestaque funerea corpora veste tegunt.iam steterant acies ferro mortique paratae,iam lituus pugnae signa daturus erat:cum raptae veniunt inter patresque virosque,inque sinu natos, pignora cara, tenent,ut medium campi passis tetigere capillis,in terram posito procubuere genu,et, quasi sentirent, blando clamore nepotestendebant ad avos bracchia parva suos:qui poterat clamabat avum tum denique visum,et qui vix poterat posse coactus erat.tela viris animique cadunt, gladiisque remotisdant soceri generis accipiuntque manus,laudatasque tenent natas, scutoque nepotemfert avus: hic scuti dulcior usus erat.inde diem, quae prima, meas celebrare KalendasOebaliae matres non leve munus habent,aut quia committi strictis mucronibus ausaefinierant lacrimis Martia bella suis;vel quod erat de me feliciter Ilia mater,rite colunt matres sacra diemque meum.quid, quod hiems adoperta gelu tunc denique cedit,et pereunt lapsae sole tepente nives,arboribus redeunt detonsae frigore frondes,uvidaque in tenero palmite gemma tumet,quaeque diu latuit, nunc se qua tollat in auras,fertilis occultas invenit herba vias?