ille moras solis, quibus in sua signa rediret,traditur exactis disposuisse notis.is decies senos tercentum et quinque diebusiunxit et e pleno tempora quinta die.hic anni modus est: in lustrum accedere debet,quae consummatur partibus, una dies.‘Si licet occultos monitus audire deorumvatibus, ut certe fama licere putat,cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,dic mihi, matronae cur tua festa colant.’sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors,sed tamen in dextra missilis hasta fuit:‘nunc primum studiis pacis, deus utilis armis,advocor et gressus in nova castra fero,nec piget incepti; iuvat hac quoque parte morari,hoc solam ne se posse Minerva putet,disce, Latinorum vates operose dierum,quod petis, et memori pectore dicta nota.parva fuit, si prima velis elementa referre,Roma, sed in parva spes tamen huius erat.moenia iam stabant, populis angusta futuris,credita sed turbae tunc nimis ampla suae.quae fuerit nostri, si quaeris, regia nati,aspice de canna straminibusque domum.in stipula placidi capiebat munera somni,et tamen ex illo venit in astra toro.iamque loco maius nomen Romanus habebat,nec coniunx illi nec socer ullus erat.spernebant generos inopes vicinia dives,et male credebar sanguinis auctor ego.in stabulis habitasse et oves pavisse nocebatiugeraque inculti pauca tenere soli.cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque,atque aliquam, de qua procreet, anguis habet;extremis dantur connubia gentibus: at quaeRomano vellet nubere, nulla fuit.indolui ‘patriamque dedi tibi, Romule, mentem:tolle preces,’ dixi quod petis arma dabunt.festa parat Conso. Consus tibi cetera dicetillo facta die, dum sua sacra canes.