annus erat, decimum cum luna receperat orbem:hic numerus magno tunc in honore fuit;seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,seu quia bis quinto femina mense parit,seu quod adusque decem numero crescente venitur,principium spatiis sumitur inde novis,inde patres centum denos secrevit in orbesRomulus, hastatos instituitque decem;et totidem princeps, totidem pilanus habebatcorpora, legitimo quique merebat equo.quin etiam partes totidem Titiensibus ille,quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit,adsuetos igitur numeros servavit in anno.hoc luget spatio femina maesta virum.neu dubites, primae fuerint quin ante KalendaeMartis, ad haec animum signa referre potes,laurea, flaminibus quae toto perstitit anno,tollitur, et frondes sunt in honore novae,ianua tunc regis posita viret arbore Phoebi:ante tuas fit idem, curia prisca, fores.Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,cedit ab Iliacis laurea cana focis,adde, quod arcana fieri novus ignis in aededicitur, et vires flamma refecta capit.nec mihi parva fides, annos hinc isse priores,Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.hinc etiam veteres miti memorantur honoresad spatium belli, perfide Poene, tui.denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et indeincipit, a numero nomina quisquis habet,primus oliviferis Romam deductus ab arvisPompilius menses sensit abesse duos,sive hoc a Samio doctus, qui posse renascinos putat, Egeria sive monente sua.sed tamen errabant etiam nunc tempora, donecCaesaris in multis haec quoque cura fuit.non haec ille deus tantaeque propaginis auctorcredidit officiis esse minora suis,promissumque sibi voluit praenoscere caelumnec deus ignotas hospes inire domos,