Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,Mars, ades et nitidas casside solve comas,forsitan ipse roges, quid sit cum Marte poetae:a te, qui canitur, nomina mensis habet.ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:num minus ingenuis artibus illa vacat?Palladis exemplo ponendae tempora sumecuspidis: invenies et quod inermis agas.tunc quoque inermis eras, cum te Romana sacerdoscepit, ut huic urbi semina magna dares.Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)sacra lavaturas mane petebat aquas,ventum erat ad molli declivem tramite ripam:ponitur e summa fictilis urna coma.fessa resedit humo ventosque accepit apertopectore, turbatas restituitque comas,dum sedet, umbrosae salices volucresque canoraefecerunt somnos et leve murmur aquae,blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,et cadit a mento languida facta manus.Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupitaet sua divina furta fefellit ope.somnus abit, iacet ipsa gravis: iam scilicet intraviscera Romanae conditor urbis erat.languida consurgit nec scit, cur languida surgat,et peragit talis arbore nixa sonos:‘utile sit faustumque, precor, quod imagine somnividimus, an somno clarius illud erat?ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillisdecidit ante sacros lanea vitta focos,inde duae pariter, visu mirabile, palmaesurgunt: ex illis altera maior erat,et gravibus ramis totum protexerat orbemcontigeratque sua sidera summa coma.ecce meus ferrum patruus molitur in illas:terreor admonitu, corque timore micat.Martia picus avis gemino pro stipite pugnantet lupa: tuta per hos utraque palma fuit.’dixerat et plenam non firmis viribus urnamsustulit; implerat, dum sua visa refert.