‘per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruoremperque tuos manes, qui mihi numen erunt,Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum,iam satis est virtus dissimulata diu.’illa iacens ad verba oculos sine lumine movitvisaque concussa dicta probare coma.fertur in exequias animi matrona viriliset secum lacrimas invidiamque trahit,volnus inane patet. Brutus clamore Quiritesconcitat et regis facta nefanda refert.Tarquinius cum prole fugit, capit annua consuliura: dies regnis illa suprema fuit.Fallimur, an veris praenuntia venit hirundonec metuit, ne qua versa recurrat hiems?saepe tamen, Procne, nimium properasse querens,virque tuo Tereus frigore laetus erit.Iamque duae restant noctes de mense secundo,Marsque citos iunctis curribus urget equos:ex vero positum permansit Equirria nomen,quae deus in Campo prospicit ipse suo.iure venis, Gradive: locum tua tempora poscunt,signatusque tuo nomine mensis adest.venimus in portum libro cum mense peracto:naviget hinc alia iam mihi linter aqua.