seu fuit occultis felix in amoribus index,Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.quod mare non novit, quae nescit Ariona tellus?carmine currentes ille tenebat aquas.saepe sequens agnam lupus est a voce retentus,saepe avidum fugiens restitit agna lupum;saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,et stetit in saxo proxima cerva leae,et sine lite loquax cum Palladis alite cornixsedit, et accipitri iuncta columba fuit.Cynthia saepe tuis fertur, vocans Arion,tamquam fraternis obstipuisse modis,nomen Arionium Siculas impleverat urbes,captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;inde domum repetens puppem conscendit Arion,atque ita quaesitas arte ferebat opes.forsitan, infelix, ventos undasque timebas,at tibi nave tua tutius aequor erat.namque gubernator destricto constitit enseceteraque armata conscia turba manu.quid tibi cum gladio? dubiam rege, navita, puppem:non haec sunt digitis arma tenenda tuis.ille, metu pavidus, mortem non deprecor inquit,sed liceat sumpta pauca referre lyra.dant veniam ridentque moram, capit ille coronam,quae possit crines, Phoebe, decere tuos;induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:reddidit icta suos pollice chorda sonos,flebilibus numeris veluti canentia duratraiectus penna tempora cantat olor.protinus in medias ornatus desilit undas:spargitur impulsa caerula puppis aqua.inde (fide maius) tergo delphina recurvose memorant oneri supposuisse novo;ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendicantat et aequoreas carmine mulcet aquas,di pia facta vident: astris delphina recepitIuppiter et stellas iussit habere novem.Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles,vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,