interea iuvenis furiales regius ignisconcipit et caeco raptus amore furit,forma placet niveusque color flavique capilli,quique aderat nulla factus ab arte decor;verba placent et vox, et quod corrumpere non est,quoque minor spes est, hoc magis ille cupit,iam dederat cantus lucis praenuntius ales,cum referunt iuvenes in sua castra pedem,carpitur adtonitos absentis imagine sensusille. recordanti plura magisque placent:‘sic sedit, sic culta fuit, sic stamina nevit,neglectae collo sic iacuere comae,hos habuit voltus, haec illi verba fuerunt,hic color, haec facies, hic decor oris erat.’ut solet a magno fluctus languescere flatu,sed tamen a vento, qui fuit, unda tumet,sic, quamvis aberat placitae praesentia formae,quem dederat praesens forma, manebat amor.ardet et iniusti stimulis agitatus amoriscomparat indigno vimque dolumque toro.exitus in dubio est: audebimus ultima! dixit,‘viderit! audentes forsque deusque iuvat,cepimus audendo Gabios quoque.’ talia fatusense latus cinxit tergaque pressit equi.accipit aerata iuvenem Collatia portacondere iam voltus sole parante suos.hostis ut hospes init penetralia Collatini:comiter excipitur; sanguine iunctus erat.quantum animis erroris inest! parat inscia reruminfelix epulas hostibus illa suis.functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnumnox erat et tota lumina nulla domo:surgit et aurata vagina liberat ensemet venit in thalamos, nupta pudica, tuos.utque torum pressit, ‘ferrum, Lucretia, mecum est.natus’ ait regis Tarquiniusque loquor!illa nihil: neque enim vocem viresque loquendiaut aliquid toto pectore mentis habet,sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictisparva sub infesto cum iacet agna lupo.