illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibrissacra videt fieri sextus ab urbe lapis,gentibus est aliis tellus data limite certo:Romanae spatium est urbis et orbis idem.Nunc mihi dicenda est regis fuga: traxit ab illasextus ab extremo nomina mense dies.ultima Tarquinius Romanae gentis habebatregna, vir iniustus, fortis ad arma tamen,ceperat hic alias, alias everterat urbeset Gabios turpi fecerat arte suos.namque trium minimus, proles manifesta Superbi,in medios hostes nocte silente venit.nudarant gladios: occidite dixit ‘inermem!hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,qui mea crudeli laceravit verbere terga.’dicere ut hoc posset, verbera passus erat.luna fuit: spectant iuvenem gladiosque recondunttergaque deducta veste notata vident,flent quoque et, ut secum tueatur bella, precantur:callidus ignaris adnuit ille viris.iamque potens misso genitorem appellat amico,perdendi Gabios quod sibi monstret iter.hortus odoratis suberat cultissimus herbissectus humum rivo lene sonantis aquae:illic Tarquinius mandata latentia natiaccipit et virga lilia summa metit,nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,filius agnosco iussa parentis ait.nec mora, principibus caesis ex urbe Gabinatraduntur ducibus moenia nuda suis.ecce, nefas visu, mediis altaribus anguisexit et extinctis ignibus exta rapit,consulitur Phoebus: sors est ita reddita: ‘matriqui dederit princeps oscula, victor erit.’oscula quisque suae matri properata tulerunt,non intellecto credula turba deo.Brutus erat stulti sapiens imitator, ut essettutus ab insidiis, dire Superbe, tuis;ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae,creditus offenso procubuisse pede.