conde tuas, Hymenaee, faces et ab ignibus atrisaufer! habent alias maesta sepulchra faces.di quoque templorum foribus celentur opertis,ture vacent arae stentque sine igne foci.nunc animae tenues et corpora functa sepulcriserrant, nunc posito pascitur umbra cibo.nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersintLuciferi, quot habent carmina nostra pedes,hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;ultima placandis manibus illa dies.ecce anus in mediis residens annosa puellissacra facit Tacitae (nec tamen ipsa tacet),et digitis tria tura tribus sub limine ponit,qua brevis occultum mus sibi fecit iter;tunc cantata ligat cum fusco licia plumboet septem nigras versat in ore fabas,quodque pice adstrinxit, quod acu traiecit aena,obsutum maenae torret in igne caput;vina quoque instillat: vini quodcumque relictum est,aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.hostiles linguas inimicaque vinximus oradicit discedens ebriaque exit anus.protinus a nobis, quae sit dea Muta, requires:disce, per antiquos quae mihi nota senes.Iuppiter immodico Iuturnae victus amoremulta tulit tanto non patienda deo:illa modo in silvis inter coryleta latebat,nunc in cognatas desiliebat aquas,convocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,et iacit in medio talia verba choro:‘invidet ipsa sibi vitatque, quod expedit illi,vestra soror summo concubuisse deo.consulite ambobus; nam quae mea magna voluptas,utilitas vestrae magna sororis erit.vos illi in prima fugienti obsistite ripa,ne sua fluminea corpora mergat aqua.’dixerat: adnuerant nymphae Tiberinides omnes,quaeque colunt thalamos, Ilia diva, tuos.forte fuit nais, Lara nomine, prima sed illidicta bis antiquum syllaba nomen erat,