vectam frenatis per inane draconibus Aegeuscredulus iumenta Phasida fovit ope:Amphiareiades Naupactoo Acheloosolve nefas dixit, solvit et ille nefas.a! nimium faciles, qui tristia crimina caedisfluminea tolli posse putatis aqua!sed tamen (antiqui ne nescius ordinis erres)primus, ut est, Iani mensis et ante fuit;qui sequitur Ianum, veteris fuit ultimus anni:tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.primus enim Iani mensis, quia ianua prima est:qui sacer est imis manibus, imus erat.postmodo creduntur spatio distantia longotempora bis quini continuasse viri.Principio mensis Phrygiae contermina MatriSospita delubris dicitur aucta novis,nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendistempla deae? longa procubuere die.cetera ne simili caderent labefacta ruina,cavit sacrati provida cura ducis,sub quo delubris sentitur nulla senectus;nec satis est homines, obligat ille deos.templorum positor, templorum sancte repostor,sit superis, opto, mutua cura tui!dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos,proque tua maneant in statione domo!tunc quoque vicini lucus celebratur Helerni,1qua petit aequoreas advena Thybris aquas.ad penetrale Numae Capitoliumque Tonanteminque Iovis summa caeditur arce bidens.saepe graves pluvias adopertus nubibus austerconcitat, aut posita sub nive terra latet.Proximus Hesperias Titan abiturus in undasgemmea purpureis cum iuga demet equis,illa nocte aliquis tollens ad sidera voltumdicet ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonisin liquidas subito mersa notabit aquas.Quem modo caelatum stellis Delphina videbas,is fugiet visus nocte sequente tuos: