ferret opem; ferret opem certe, si non ope mater egeret,quae facta est uno mater et orba die.nata simul, moritura simul, simul ite sub undascorpora!’ desierat deposuitque sinu.vagierunt ambo pariter: sensisse putares,hi redeunt udis in sua tecta genis,sustinet impositos summa cavus alveus unda:heu quantum fati parva tabella tulit!alveus in limo silvis adpulsus opacispaulatim fluvio deficiente sedet.arbor erat: remanent vestigia, quaeque vocaturRumina nunc ficus, Romula ficus erat.venit ad expositos (mirum!) lupa feta gemellos:quis credat pueris non nocuisse feram?non nocuisse parum est, prodest quoque: quos lupa nutrit,perdere cognatae sustinuere manus,constitit et cauda teneris blanditur alumniset fingit lingua corpora bina sua.Marte satos scires: timor afuit, ubera ducuntnec sibi promissi lactis aluntur ope.illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis.magna dati nutrix praemia lactis habet,quid vetat Arcadio dictos a monte Lupercos?Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.nupta, quid expectas? non tu pollentibus herbisnec prece nec magico carmine mater eris;excipe fecundae patienter verbera dextrae,iam socer optatum nomen habebit avi.nam fuit illa dies, dura cum sorte maritaereddebant uteri pignora rara sui.quid mihi clamabat prodest rapuisse Sabinas,Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit)‘si mea non vires, sed bellum iniuria fecit?utilius fuerat non habuisse nurus.’monte sub Esquilio multis incaeduus annisIunonis magnae nomine lucus erat.huc ubi venerunt, pariter nuptaeque viriquesuppliciter posito procubuere genu,cum subito motae tremuere cacumina silvaeet dea per lucos mira locuta suos: