ventre minor zona est; tunicarum vincla relaxat,ut posset magnas exeruisse manus,fregerat armillas non illa ad brachia factas,scindebant magni vincula parva pedes.ipsa capit clavamque gravem spoliumque leonisconditaque in pharetra tela minora sua.sic epulis functi sic dant sua corpora somno,et positis iuxta secubuere toris;causa, repertori vitis quia sacra parabant,quae facerent pure, cum foret orta dies.noctis erat medium, quid non amor improbus audet?roscida per tenebras Faunus ad antra venit,utque videt comites somno vinoque solutos,spem capit in dominis esse soporis idem.intrat, et huc illuc temerarius errat adulteret praefert cautas subsequiturque manus,venerat ad strati captata cubilia lectiet felix prima sorte futurus erat.ut tetigit fulvi saetis hirsuta leonisvellera, pertimuit sustinuitque manumattonitusque metu rediit, ut saepe viatorturbatus viso rettulit angue pedem,inde tori, qui iunctus erat, velamina tangitmollia, mendaci decipiturque nota.ascendit spondaque sibi propiore recumbit,et tumidum cornu durius inguen erat.interea tunicas ora subducit ab ima:horrebant densis aspera crura pilis,cetera temptantem subito Tirynthius herosreppulit: e summo decidit ille toro.fit sonus, inclamat comites et lumina poscitMaeonis: inlatis ignibus acta patent.ille gemit lecto graviter deiectus ab alto,membraque de dura vix sua tollit humo.ridet et Alcides et qui videre iacentem,ridet amatorem Lyda puella suum.veste deus lusus fallentes lumina vestesnon amat et nudos ad sua sacra vocat,adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,inque suo noster pulvere currat equus,